monumenta.ch > Tertullianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 08, 4
Quid, si noluerint, vel nullae fuerint? Quid denique singulares christiani? Non erit, opinor, legitimus christianus, nisi frater aut filius. Quid nunc, et si ista omnia ignaris praeparantur? Certe postea cognoscunt, et sustinent et ignoscunt. Timent plecti, qui si proclament, defendi merebuntur, qui etiam ultro perire malint, quam sub tali conscientia vivere. Age nunc timeant, cur etiam perseverant? Sequitur enim, ne ultra velis id te esse, quod si prius scisses, non fuisses.